Esdrae Liber Primus*

Caput 4: Versus 16

Trans fluvium.Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistae ab uno fonte vitae, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis praedicant, vel quia Euphratesfrugiferinterpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.
(* Traductions européennes)